- SCHIRA
- SCHIRAcastrum Bavariae, cum titulo Comitatus, olim sub propriis Comitibus, postmodum ad Duces Bavariae pervenit. Inter quos cum Arnolphus Malus adversus Conradum I. atque Henricum Aucupem Imperatores rebellâsset, fil. eius Arnolfus, harereditate paternâ exclusus, Schfrensis Comitis titulô atque conditione uti coactus est: quo in gradu mansit quoque fil. eius Bertholdus, et nepos Wernerus. Wernerô natus Otto I. filium habuit Ottonem II patrem Ottonis III. qui Witelspachium condidit (unde postea familiae nomen) Schirensi arce in Monasterium conversâ. Huius fil. Otto IV. genuit Ottonem V. qui, proscriptô Henricô Leone A. C. 1180. a Friderico Barbarossa Ducatum Bavariae nactus est postliminiô in hanc familiam reducem. Eô genitus Ludovucus, a Friderico II Imperatore consecutus est Palatinatum, cum eius filio Ottoni uxor obtingeret Agnes, haeres Palatinatûs, Henrici Saxonis filia: unde Serenissimae Familiae origo. Vide Phil. Iac. Spenerum in Familia Palatino. Bavar. et Tob. Pfannerum de praecip. Germaniae Principum Gentibus c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.